PROGNOSTICON

PROGNOSTICON
PROGNOSTICON
apud Scriptores recentioris aevi fere semper appellatur id divinationis genus, quod alias Sortes Sanctorum dicitur. Sic autem appellatum est Euangelii aut cuiuslibet Libri sacri inspectio, speciesque est Ρ῾αψῳδομαντείας: cum scil. apertô librô quidquid oculis se subiciebat, pro sorte i. e. oraculi loco, habebatur; origine e Paganismo, in quo Sortes inprimis Virgilianae celebres, hanstâ. Sortes Apostolicas seu Apostolorum vocat Petr. Blesensis, de Praestig. Fortun. vel quod Pauli Apostoli Epistolae vel quod Euangelii ab Apostolis descripti codices inspicerentur: vel denique, quod ab Apostolis missae sortes. Divinationis huiusmodi exemplum suggerit Greg. Turonensis, Histor. l. 4. c. 16. Positis Clerici tribus libris super Altarium, i. e. Prophetiae, Apostoli, atque Euangeliorum, oraverunt ad Dominum, ut Chrammo quid evenires; aut si ei felicitas succederet, aut certe, si regnare posset, divina sententia declararet: simulque unam habentes convenientiam, ut unusquisque in libro, quem primum aperiebat, hoc ad Missas etiam legeret. Apertô ergo primûm omnium Prophetarum librô, reperiunt etc. Atque inde fluxit mos ille in ecclesia Romana ut, dum eligerentur Episcopi, per inspectionem Euangelii, quid de eius moribus vel conversatione, in administratione futurum esset, inquireretur. Auctor Vitae S. Aniani Episc. Aurel. Cumque varia electio Propuli---fieret dixit--Anianum in meo constituiloco. Atque ut id ipsum divinae electionis claresceret, cum triduanum ieiunium more Ecclesiasticô indixisset, Brevibus et Libris super Altare posttis, nec dum loquentem parvulum afferri praecepit, ut ipse Brevia ab Altari sublevaret. Tunc vero cum puer manum iniecisset Altari, mox ut Breve tetigit; vox inconsueta novella verba prodidit testeque Populô proclamavit, Anianus, Anianus, istius Civitatis a Deo Pontifex est institutus - Sed ut votis omnium fieret satisfactum, apertô Psalterio, quem versum primum in venerunt legentes, dixerunt, Beatus quem elegisti etc. Prolatô quoque Apostolicô Codice, in primo repererunt sermone, fundaniemum aliud nemo potest ponere etc. Sed et in Euangelii pagina hanc primam repererunt sententiam: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam etc. Ubi binas observare est divinationes seu prognostica, primum per Brevia, alterum per inspectionem sacrorum librorum, Psalterii scil. Apostoli et Euangelii. Sed postmodum sola Euangelii in spectio obtinuit, non quidem ad explorandum Dei iudicium, an quis eligendus esset ad Episcopatum, sed quid de eo futurum esset in Episcopatus adminsitratione, qui eius mores, qui finis aut obitus. Quae quidem divinationis species Prognosticon proprie dicta. Libellus supplex Capituli Aurelian. ad Alexandrum III. Apertae sunt cataractae caeli, ut credimus, et de caelestibus stillat indignatio; et Apostolicae manus fortitudinem induantur, ut denudetur iniquitatis fundamentum usque ad collum, et finem iniquitatis sortiatur, quem in die suae prometionis sermo divinus ei prognosticâ significatione proposuit: apertô enim sicut moris est, Euangeliorum librô, sermo qui primus occurrit, sic erat: Adolescens autem relicta syndone nudus profugit ab eis. Guil. Malmesbur. de Pontif. Angl. l. 1. p. 214. de Lanfranco: Aiunt eius prognosticon, Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis. Quô ille ab acclamantibus hilari vultu ad Dominum direxit; Certemus ergo mutuâ
vicissitudine, tu dando, ego dispertiendo etc. Quam in rem vide plura apud Car. du Fresne in Glossar. ubi
et id genus Episcopalis prognostici obtinuisse etiam apud Graecos, ostendit ex Pachymere; et in canonicorum quoque installarionibus idem observari consuevisse, addit in voce Sortes sanctorum. Coeterum Prognosticorum in Auctoribus priscis explicationem non ineptam edidit Iodocus Willichius. Veteres vero Prognosticis docendis certas habuisse tabulas, discimus ex Gemino, scriptore utili ac docto. c. 14. et Prognosticon merum, est liber Ptolemaei cum eo, a Petavio promulgatus, collectum ex variis antiquis Auctoribus, ut sunt Metrodorus, Euctemon, Calippus, Hipparchus, Eudoxus, Gonon, Philippus, Dosithens, Caesar, Democritus et Meton. Vide Casp. Barthium, Animadvers. ad Stat. Theb. l. 1. v. 342. et plura hanc in rem apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 14. et 15.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Prognosticon — Prognosticon, Voraussage nach bestimmten Kennzeichen, daher Jemandem das Prognosticonstellen: ihm sein Schicksal vorhersagen. B–l …   Damen Conversations Lexikon

  • prognosticon — …   Useful english dictionary

  • EPISCOPALE Prognosticon — Vide infra …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Lubertus Hautscilt — (* um 1347 in Brügge; † 27. Dezember 1417 in Eeckhout bei Brügge) war ein flämischer Augustiner Abt, Mathematiker, Astrologe und Mystiker. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 1.1 Die „Broederschap van de drogen boom“ …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes Virdung — Johann or Johannes Virdung of Hasfurt was a celebrated astrologer of the early sixteenth century. [Dates given as c.1465 c.1535. [http://catalog.lib.washington.edu:2082/search/aVirdung%2C+Johann%2C+ca.+1465… …   Wikipedia

  • Bartholomäus Scultetus — (andere Namensformen: Barthel Schulz bzw. Scholz; * 14. Mai 1540 in Görlitz[1]; † 21. Juni 1614 ebenda) war Stadtrichter und Bürgermeister von Görlitz. Er ist auch als Mathematiker, Astronom, Chronist und Historiograph in hervorragender Weise… …   Deutsch Wikipedia

  • Helisaeus Röslin — (v. 1545 1616) était un médecin allemand de la Renaissance. Sommaire 1 Biographie 2 Bibliographie des œuvres de Röslin 2.1 Éditions originales …   Wikipédia en Français

  • Johann Otho — oder Johannes Hoste oder Oeste (* um 1520 in Brügge; † 6. Juni 1581 in Duisburg) war ein flämischer Humanist, Pädagoge, Kartograf und Gelehrter. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 1.1 Gent 1.2 Duisburg …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes Virdung — Autographer Besitzeintrag Virdungs in einem Buch der Stadtbibliothek Mainz Johann(es) Virdung (* 15. März 1463[1] in Haßfurt; † 1535[2], allerdings auch um 1550 ) war ein deutscher …   Deutsch Wikipedia

  • Акстельмейер — (Станислав Рейнхард Axtelmeier) немецкий писатель конца XVII и начала XVIII столетия, написавший несколько неважных сочинений плоды его путешествий. Но между ними имеется сочинение, посвященное истории России, начиная с Ивана IV: Das… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”